🬻🬺🬓 🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬃🬋🬋🬃🬋🬃🬋🬇🬇 8/10
▐▌🬃 Nuntii Latini breves 2025
🬉🬎🬄
13.6.2025
Israel in Iraniam impetum aerium
vehementissimum fecit, cum 200 fere
aeroplanis insectatoriis usus saltem
100 loca diversa aggressus est. Qui
ictus praesertim ad sedes nucleares
Iraniae direcri erant, ut programma
eius nucleare detrimentum quam maximum
caperet.
13.6.2025
Mense Septembri in Russia certamen
cantus Intervisionis ponetur, cui
etiam Civitates Americae Unitae
interfuturae sunt. Facile est
intellectu hunc eventum secundum
exemplum certaminis Eurovisionis
conditum esse. Russi in Eurovisione
cantare vetiti sunt.
Nuntii latini breves 366-373 >>>
sivut   alasivut   0-9 siirry sivulle
Tämä on harrastesivusto, joka näyttää reaaliaikaista teksti-TV-dataa suoraan Ylen lähetyssignaalista. YLE ei vastaa tästä sivustosta. Kiitos YLElle teksti-TV-palvelun ylläpitämisestä Suomessa.