🬻🬺🬓 🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬃🬋🬋🬃🬋🬃🬋🬇🬇 6/10
▐▌🬃 Nuntii Latini breves 2025
🬉🬎🬄
27.6.2025
Praesidens Vladimir Putin dixit
Russiam paratam esse ad novas
consultationes de pace cum Ucraina:
priores parum processisse, quod
opiniones utriusque partis nimis
inter se differrent. Fieri posse, ut
colloquia Constantinopoli haberentur.
26.6.2025
Prima aestas satis pluviosa effecit,
ut sationes agricolarum apud nos
prospere pullularent ac fruges et
plantae melius crescerent quam anno
praeterito. Caelum subfrigidum causa
erat, cur fragum tardius maturesceret.
Quibusdam locis tamen fraga iam
colligi coepta sunt.
←→ sivut
↑↓ alasivut
0-9 siirry sivulle
Tämä on harrastesivusto, joka näyttää reaaliaikaista teksti-TV-dataa suoraan
Ylen lähetyssignaalista.
YLE ei vastaa tästä sivustosta. Kiitos YLElle teksti-TV-palvelun ylläpitämisestä Suomessa.