🬻🬺🬓 🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬃🬋🬋🬃🬋🬃🬋🬇🬇 6/10
▐▌🬃 Nuntii Latini breves 2025
🬉🬎🬄
12.8.2025
Hic annus pomicultoribus non favit,
nam proventus pomorum 30 centesimis
fere minor erat quam fieri solet. In
multis hortis domesticis arbores
fructibus omnino vacuae sunt. In causa
est tempestas, quae primo calida.,
postea autem frigidior erat.
11.8.2025
In urbe Tampere certamina Europaea
athleticae generalis habita sunt.
Omnes participes erant iuvenes 20
annis minores. Athletae Finlandenses
bono successu rem gesserunt, quippe
qui omnino septem nomismata sibi concil
iarent.
←→ sivut
↑↓ alasivut
0-9 siirry sivulle
Tämä on harrastesivusto, joka näyttää reaaliaikaista teksti-TV-dataa suoraan
Ylen lähetyssignaalista.
YLE ei vastaa tästä sivustosta. Kiitos YLElle teksti-TV-palvelun ylläpitämisestä Suomessa.