🬻🬺🬓 🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬋🬃🬋🬋🬃🬋🬃🬋🬇🬇 10/10
▐▌🬃 Nuntii Latini breves 2025
🬉🬎🬄
2.9.2025
Praesidens Donald Trump Chicagiam
urbem in mundo periculosissimam
obsignavit propter criminalitatem ibi
grassantem. Asseveravit tamen se illud
malum celeriter ablaturum esse vel
copiis eo mittendis. Washington signum
est eum a tali actione non abhorrere.
1.9.2025
In Afganistania orientali terrae motus
vehementissimus factus est, cuius vis
6.0 erat. Qua clade saltem 600 homines
vitam amiserunt et plus mille laesi
sunt. Epicentrum sismicum tantum 15
chiliometra ab urbe Jalalabad aberat.
Loca montuosa operae auxiliari
officiunt.
@ReijoPitkaranta
sivut   alasivut   0-9 siirry sivulle
Tämä on harrastesivusto, joka näyttää reaaliaikaista teksti-TV-dataa suoraan Ylen lähetyssignaalista. YLE ei vastaa tästä sivustosta. Kiitos YLElle teksti-TV-palvelun ylläpitämisestä Suomessa.